# Epistulae 164.13

Augustine, Epistulae, Letter 164. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/164.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/164.13

non audierant, in inferno dicitur praedicasse, nisi forte dicatur etiam istos, qui post domini resurrectionem nondum sibi adnuntiato euangelio mortui sunt siue moriuntur, illic apud inferos audire potuisse uel posse, ut illic credant, quod de Christi ueritate credendum est, et habeant etiam ipsi remissionem ac salutem, quam illi meruerunt, quibus ibi Christus adnuntiauit. neque enim, quia rursus ascendit Christus ab inferis, ideo ibi fama eius extincta est; nam et hinc ascendit in caelum et tamen eius adnuntiatione, qui in eum crediderint, salui erunt. ideo quippe exaltatus est et donatum est ei nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine eius omne genu flectatur non solum caelestium et terrestrium uerum etiam infernorum. sed hanc opinionem si admittimus, qua putari potest homines, qui, cum uiuerent, minime crediderunt, posse in Christum apud inferos credere, quis ferat, quae consequuntur absurda fideique contraria? primum, ne frustra dolere uideamur eos, qui sine ista gratia de corpore exierunt, frustraque curam gerere atque instanter hortari, ut eam homines, priusquam moriantur, percipiant, ne sempiterna morte puniantur. aut, si illi tantum apud inferos inutiliter atque infructuose credunt, qui euangelio sibi adnuntiato hic credere noluerunt, illis autem proderit credere, qui non hic contempserunt, quod audire minime potuerunt, aliud sequitur absurdius, ut hic non sit euangelium praedicandum, quoniam omnes utique morituri sunt et sine ullo reatu contempti euangelii uenire ad inferos debent, ut eis prodesse possit, cum ibi crediderint, quod sentire impiae uanitatis est.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
