# Epistulae 164.16

Augustine, Epistulae, Letter 164. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/164.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/164.16

Ad illum ergo sensum, qui te mouet, ideo uidentur adtracti, qui hoc Petrum sensisse crediderunt, quia dixit conclusis in carcere spiritibus praedicatum, quasi animae non possint intellegi spiritus, quae tunc erant in carne atque ignorantiae tenebris uelut carcere claudebantur. de quali carcere se desiderat liberari ille, qui dicit: Educ de carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo, quae alibi umbra mortis appellatur, de qua non utique apud inferos sed hic liberati sunt, de quibus scriptum est: Qui sedebant in umbra mortis, lumen ortum est eis. illis autem in diebus Noe frustra ptaedicatum est, quia non crediderunt, cum expectaret eos dei patientia per tempus tot annorum, quibus arca eadem fabricata est — nam eius etiam fabricatio quodam modo praedicatio fuit —, sicut modo similes eorum non credunt. qui sub eadem forma ignorantiae tenebris uelut carcere concluduntur frustra intuentes ecclesiam toto mundo construi imminente iudicio tamquam diluuio, quo tunc omnes increduli perierunt; ait quippe dominus: Sicut in diebus Noe ita erit et in diebus filii hominis. manducabant, bibebant. nubebant, uxores ducebant, donec intrauit Noe in aream; uenit diluuium et perdidit omnes. sed quia ea res gesta etiam rem futuram significabat, ideo ibi diluuium et baptismum significauit fidelibus et infidelibus poenam, sicut in figura non rei gestae sed tantum modo dictae, quod de lapide scriptum est, quo significatus est Christus, duo quaedam praenuntiata sunt, et infidelibus offendiculum et fidelibus aedificium. aliquando autem in eadem figura uel gesta uel dicta etiam duae res unum aliquid significant, sicut fideles significauerunt ligna, quae in arcae fabricam coaptata sunt, eosdemque etiam octo animae, quae in eadem arca liberatae sunt, qup modo in illa euangelica similitudine de ouili idem ipse Christus est et pastor et ianua.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
