# Epistulae 164.18

Augustine, Epistulae, Letter 164. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/164.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/164.18

Ipsa quoque scripturae uerba. de quibus agitur, satis hoc, ut puto, indicant eis, qui diligenter adtendunt: Quia Christus, inquit, semel pro peccatis nostris mortuus est iustus pro iniustis, ut nos adducat deo, mortificatus quidem carne, uiuificatus autem spiritu, in quo et his, qui in carcere erant conclusi. spiritibus adueniens praedicauit, qui increduli fuerant aliquando in diebus. quibus expectabat dei patientia, in diebus Noe, cum fabricaretur arca. iam, ut arbitror, adtenditur ordo uerborum: Christus mortificatus carne, uiuificatus autem spiritu, in quo spiritu adueniens praedicauit et illis spiritibus, qui increduli fuerant aliquando in diebus Noe, quoniam prius, quam ueniret in carne pro nobis moriturus, quod semel fecit, saepe antea ueniebat in spiritu, ad quos uolebat, uisis eos admonens, sicut uolebat, utique in spiritu, quo spiritu et uiuificatus est, cum in passione esset carne mortificatus. quid est enim, quod uiuificatus est spiritu, nisi quod eadem caro, qua sola fuerat mortificatus, uiuificante spiritu resurrexit?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
