# Epistulae 164.19

Augustine, Epistulae, Letter 164. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/164.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/164.19

Nam quod fuerit anima mortificatus Iesus, hoc est eo spiritu, qui hominis est, quis audeat dicere, cum mors animae non sit nisi peccatum, a quo ille omnino immunis fuit, cum pro nobis carne mortificaretur? si enim omnium hominum animae ex illa una sunt, quae sufflata est primo homini, per quem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, aut non est inde anima Christi, quoniam nullum habuit omnino peccatum uel originale uel proprium. propter quod ei mors debita uideretur — pro nobis eam quippe, quam non debebat, exoluit, in quo princeps mundi mortisque praepositus nihil inuenit; neque enim absurdum est, ut, qui primo homini animam creauit, crearet et sibi — aut, si et ipsa inde est, eam suscipiendo mundauit, ut sine ullo prorsus peccato uel perpetrato uel traducto ad nos ueniens de uirgine nasceretur. si autem animae non ex illa una propagantur et sola ex Adam caro trahit originale peccatum, ita sibi creauit animam dei filius, ut ceteris creat, quam non tamen carni peccati miscuit sed similitudini carnis peccati. sumpsit enim ex uirgine ueram quidem carnis substantiam, non tamen peccati carnem, quia non ex carnali concupiscentia siue seminatam siue conceptam, mortalem sane ac per aetates mutabilem tamquam carni peccati sine peccato simillimam.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
