Latin
Letter 164
Augustine, Epistulae 164.20
Unproofread scanNot analysed yet
Ac per hoc, quaecumque de anima opinio uera sit, quarum nullam temere adfirmare adhuc audeo nisi tantum illam repudiare, qua creduntur animae pro meritis nescio quorum superiorum actuum suorum singulae in singula corpora tamquam in carceres trudi, certe anima Christi non solum inmortalis secundum ceterarum naturam sed etiam nullo mortificata peccato uel damnatione punita est, quibus duabus causis mors animae intellegi potest, et ideo non secundum ipsam dici potuit Christus uiuificatus spiritu. in ea re quippe uiuificatus est, in qua fuerat mortificatus. ergo de carne dictum est; ipsa enim reuixit anima redeunte, quia ipsa erat mortua anima recedente. mortificatus ergo carne dictus est, quia secundum solam carnem mortuus est, uiuificatus autem spiritu, quia illo spiritu operante, in quo, ad quos uolebat, ueniebat et praedicabat, etiam ipsa caro uiuificata surrexit, in qua modo ad homines uenit.