# Epistulae 164.22

Augustine, Epistulae, Letter 164. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/164.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/164.22

Haec expositio uerborum Petri cui displicet uel cui, etiamsi non displicet, non tamen sufficit, quaerat ea secundum inferos intellegere. qui si ualuerit illa, quibus me moueri supra commemoraui, ita soluere, ut eorum auferat dubitationem, impertiat et mihi. quod si factum fuerit, poterunt illa uerba utroque modo intellegi; ista sententia de nulla falsitate conuincitur. ad illas autem quaestiones, quas ante misisti, excepta dei uisione per corpus, unde maius opus moliendum est, ut potui, respondi et per Asellum diaconum misi, quod te accepisse iam puto. in recenti autem commonitorio tuo, cui nunc respondi, duo quaesieras, quorum utrumque tractatum est, unum latius alterum breuius, de Petri scilicet apostoli uerbis et de anima domini. exemplum sane litterarum tuarum, quae continent interrogationem, utrum dei substantia corporaliter uelut in loco uideri possit, et apud nos nescio quo modo aberrarunt nec inueniri, cum diu quaererentur, potuerunt, iterum admoneo mittere ne graueris.'

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
