# Epistulae 164.9

Augustine, Epistulae, Letter 164. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/164.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/164.9

Scio quibusdam uideri morte domini Christi iam talem resurrectionem praestitam iustis, qualis nobis in fine promittitur, quoniam scriptum est illo terrae motu, quo in eius passione petrae scissae et monumenta aperta sunt, multa corpora resurrexisse iustorum et uisa cum illo, quando resurrexit, in sancta ciuitate. qui utique si non iterum repositis corporibus dormierunt, uidendum est, quem ad modum intellegatur Christus 'primogenitus a mortuis', si eum in illa resurrectione tot praecesserunt. quod si respondetur hoc dictum esse per anticipationem, ut monumenta quidem illo terrae motu aperta intellegantur, cum Christus in cruce penderet, resurrexisse autem iustorum corpora non tunc, sed cum ille prior resurrexisset, quamuis tunc, ut dixi, anticipando fuisset adiunctum, ut et Christus primogenitus a mortuis sine ambiguitate credatur et illis iustis continuo concessum, ut ipso praeeunte in aeternam incorruptionem atque inmortalitatem resurgerent, illud adhuc restat, quod moueat, quo modo a Petro dici potuerit — quod utique uerissime dictum est, quando per illam prophetiam non Dauid sed Christum adseruit fuisse praedictum — carnem eius non uidisse corruptionem, quod adiunxit de Dauid apud eos esse monumentum eius. unde illos utique non conuincebat, si corpus eius ibi iam non erat, quia, si et ante in recenti sua morte resurrexisset nec caro eius uidisset corruptionem, posset nihilo minus illud monumentum manere. durum autem uidetur, ut Dauid non fuerit in illa resurrectione iustorum, si eis iam aeterna donata est, cuius Christus ex semine tam crebro et tanta euidentia tantaque honorificentia commendatur. periclitabitur etiam illud, quod ad Hebraeos de iustis antiquis dicitur, quia pro nobis meliora prouiderunt, ne sine nobis perfecti perficerentur, si iam in illa resurrectionis incorruptione constituti sunt, quae nobis perficiendis in fine promittitur.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
