Latin
Letter 166
Augustine, Epistulae 166.11
Unproofread scanNot analysed yet
Ea uero, quae dicuntur alia contra hanc opinionem, facile puto me posse refellere, sicuti est illud, quo eam sibi quidam uidentur urgere, quo modo consummauerit deus omnia opera sua sexto die et septimo requieuerit, si nouas adhuc animas creat. quibus si dixerimus, quod ex euangelio in supra dicta epistula posuisti: Pater meus usque nunc operatur, respondent: 'Operatur dictum est institutas administrando, non nonas instituendo naturas', ne scripturae geneseos contradicatur, ubi apertissime legitur consummasse deum omnia opera sua. nam et quod eum scriptum est requieuisse, utique a creandis nouis creaturis intellegendum est, non a gubernandis. quia tunc ea, quae non erant, fecit, a quibus faciendis requieuit, quia consummauerat omnia, quae, antequam essent, uidit esse facienda, ut deinceps non ea, quae non erant, sed ex his, quae iam erant, crearet et faceret, quicquid faceret. ita utrumque uerum esse monstratur, et quod dictum est: Requieuit ab operibus suis et quod dictum est: Usque nunc operatur, quoniam genesi non potest euangelium esse contrarium.