# Epistulae 166.12

Augustine, Epistulae, Letter 166. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/166.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/166.12

Verum his, qui haec ideo dicunt, ne credatur modo deus sicut illam unam nouas animas, quae non erant. facere, sed ex illa una, quae iam erat, eas creare uel ex fonte aliquo siue thesauro quodam, quem tunc fecit, eas mittere, facile respondetur etiam illis sex diebus multa deum creasse ex his naturis, quas iam creauerat, sicut ex aquis alites et pisces, ex terra autem arbores, faenum, animalia. sed quod ea, quae non erant, tunc fecerit, manifestum est; nulla enim erat auis, nullus piscis, nulla arbor, nullum animal et bene intellegitur ab his creatis requieuisse, quae non erant et creata sunt, id est cessasse, ne ultra, quae non erant, crearentur. sed nunc quod dicitur animas non in nescio quo fonte iam existentes mittere nec de se ipso tamquam suas particulas inrorare nec de illa una originaliter trahere nec pro delictis ante carnem commissis carneis uinculis compedire sed nouas creare singulas singulis suam cuique nascenti, non aliquid facere dicitur, quod ante non fecerat. iam enim sexto die fecerat hominem ad imaginem suam, quod utique secundum animam rationalem . fecisse intellegitur. hoc et nunc facit non instituendo, quod non erat, sed multiplicando, quod erat. unde et illud uerum . est, quod a rebus, quae non erant, instituendis requieuit, et hoc uerum est, quod non solum gubernando, quae fecit, uerum etiam aliquid, non quod nondum sed quod iam creauerat, numerosius creando usque nunc operatur. uel sic ergo uel alio quolibet modo eximus ab eo, quod nobis obicitur de requie dei ab operibus suis, ne propterea non credamus nunc usque fieri animas nouas non ex illa una sed sicut illam unam.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
