Latin
Letter 166
Augustine, Epistulae 166.9
Unproofread scanNot analysed yet
Misisti ad me discipulos, ut eam rem doceam, quam nondum ipse didici. doce ergo, quod doceam; nam ut doceam, multi a me flagitant eisque me sicut alia multa et hoc ignorare confiteor. et fortasse, quamuis in os meum uerecundentur, tamen apud se dicunt: Tu es magister in Israhel et haec ignoras! quod quidem dominus ei dixit, qui erat unus illorum, quos delectabat uocari rabbi, unde etiam ad uerum magistrum nocte uenerat, quia fortassis erubescebat discere, qui docere consueuerat. me autem magistrum potius audire quam uelut magistrum delectat audiri. recolo enim, quid dixerit eis, quos prae ceteris elegit: Vos autem, inquit, nolite uocari ab hominibus rabbi; unus est enim magister uester Christus. nec alius docuit Moysen etiam per Iothor nec alius Cornelium etiam per priorem Petrum nec alius Petrum etiam per posteriorem Paulum; a quocumque uerum dicitur, illo donante dicitur, qui est ipsa ueritas. quid, si ideo adhuc ista nescimus et ea neque orando neque legendo neque cogitando et ratiocinando inuenire potuimus, ut probemur, non solum indoctos quanta caritate doceamus, uerum a doctis etiam quanta humilitate discamus? -