Latin
Letter 167
Augustine, Epistulae 167.1
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ad te scripsi, honorande mihi in Christo frater Hieronyme, quaerens de anima humana, si nascentibus singulis nouae singulae nunc usque fiunt, ubi peccati uinculum contrahant, quod per sacramentum gratiae Christi etiam in infantibus recens natis non dubitamus esse soluendum, cum in non paruum uolumen procederet, nolui ulla alia onerare quaestione. sed quod urguet acrius, multo minus est neglegendum. proinde quaero et per dominum obsecro, ut exponas mihi, quod multis existimo profuturum, aut, si iam uel abs te uel ab aliquo expositum habes, dirigas nobis, quo modo accipiendum sit, quod in epistula Iacobi apostoli est: Quicumque enim totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. quae res talis ac tanta est, ut, quod hinc tibi non iam olim scripsi, me multum paeniteat.