Latin
Letter 167
Augustine, Epistulae 167.12
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde mihi uidentur Stoici ideo falli, quia proficientem hominem in sapientia nolunt omnino habere sapientiam, sed tunc habere. cum in ea fuerit omnino perfectus, non quia illum prouectum negant, sed, nisi ex profundo quodam emergendo repente emicet in auras sapientiae liberas, nulla ex parte esse sapientem. sicut enim nihil interest ad hominem praefocandum, utrum aquam stadiis multis super se habeat altam an unum . palmum uel digitum, sic illos, qui tendunt ad sapientiam. proficere quidem dicunt tamquam ab imo gurgitis surgentes in aerem, sed, nisi totam stultitiam uelut opprimentem aquam proficiendo uelut emergendo euaserint, non habere uirtutem nec esse sapientes; ubi autem euaserint, mox habere totam nec quicquam stultitiae remanere, unde omnino ullum peccatum possit existere.