Latin
Letter 167
Augustine, Epistulae 167.14
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quid ago? tamquam oblitus, cui loquar, doctori similis factus sum, cum proposuerim, quid abs te discere uelim. sed quia de peccatorum parilitate, unde in id, quod agebam, incidit quaestio, examinandam tibi sententiam meam promere statueram, iam eam tandem aliquando concludam, quia, etsi uerum est eum, qui habet unam, omnes habere uirtutes, eum, qui unam non habet, nullam habere, nec sic peccata sunt paria, quia, ubi uirtus nulla est, nihil quidem rectum est nec tamen ideo non est prauo prauius distortoque distortius. si autem, quod puto esse uerius sacrisque litteris congruentius, ita sunt animae intentiones ut corporis membra, non quod uideantur locis, sed quod sentiantur affectibus et aliud inluminatur amplius aliud minus aliud omnino caret lumine et tenebroso inumbratur obstaculo, profecto ita, ut quisque inlustratione piae caritatis affectus est in alio actu magis in alio minus in alio nihil, sic dici potest habere aliam, aliam non habere, aliam magis minusue habere uirtutem. nam et 'maior est in isto caritas quam in illo' recte possumus dicere et 'aliqua in isto, nulla in io', quantum pertinet ad caritatem, quae pietas est, et in ipso uno homine, quod maiorem habeat pudicitiam quam patientiam et maiorem hodie quam heri, si proficit, et adhuc non habeat continentiam et habeat non paruam misericordiam.