# Epistulae 167.15

Augustine, Epistulae, Letter 167. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/167.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/167.15

Et ut generaliter breuiterque complectar, quam de uirtute habeo notionem, quod ad recte uiuendum adtinet, uirtus est caritas, qua id, quod diligendum est, diligitur. haec in aliis maior in aliis minor in aliis nulla est, plenissima uero, quae iam non possit augeri. quam diu hic homo uiuit, in nemine; quam diu autem augeri potest, profecto illud, quod minus est, quam debet, ex uitio est. ex quo uitio non est iustus in terra, qui faciet bonum et non peccabit; ex quo uitio non iustificabitur in conspectu dei omnis uiuens: propter quod uitium, si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est; propter quod etiam, quantum libet profecerimus, necessarium est nobis dicere: Dimitte nobis debita nostra, cum iam omnia in baptismo dicta. facta, cogitata dimissa sint. uidet itaque, qui recte uidet, ubi et quando et unde speranda sit illa perfectio, cui non sit quod adici possit. si autem praecepta non essent, non utique esset, ubi se homo certius inspiceret et uideret, unde auerteretur, quo conaretur. qua re gratularetur, quid precaretur. magna est ergo utilitas praeceptorum, si libero arbitrio tantum detur, ut gratia dei amplius honoretur.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
