Latin
Letter 167
Augustine, Epistulae 167.16
Unproofread scanNot analysed yet
Quae si ita se habent, unde fit omnium reus, si in uno offendat, qui totam legem seruauerit? an forte, quia plenitudo legis caritas est, qua deus proximusque diligitur, in quibus praeceptis caritatis tota lex pendet et prophetae, merito fit omnium reus, qui contra illam facit, in qua pendent omnia? nemo autem peccat nisi aduersus illam faciendo. quia 'non adulterabis, non homicidium facies, non furaberis, non concupisces' et si quod est aliud mandatum in hoc sermone recapitulatur in eo, quod 'diliges proximum tuum tamquam te ipsum'. dilectio proximi malum non operatur; plenitudoautemlegiscaritas. nemo autem diligit proximum nisi diligens deum, ut hoc, quantum potest. proximo inpendat, quem diligit tamquam se ipsum, ut et ille diligat deum. quem si ipse non diligit, nec se nec proximum diligit. ac per hoc, qui totam legem seruauerit, si in uno offenderit, fit omnium reus, quia contra caritatem facit, unde tota lex pendet. reus itaque fit omnium faciendo contra eam, in qua pendent omnia.