# Epistulae 167.20

Augustine, Epistulae, Letter 167. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/167.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/167.20

Et hoc utique iustum est, ut dimittatur eis, quia dimiserunt, et detur eis, quia dederunt. inest quippe deo et misericordia iudicanti et iudicium miseranti. propter quod ei dicitur: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine: nam quisquis uelut nimium iustus iudicium sine misericordia quasi securus expectat, iram iustissimam prouocat, quam timens ille dicit: Ne intres in iudicium cum seruo tuo. unde dicitur populo contumaci: Quid uultis mecum iudicio contendere? cum enim rex iustus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? quae igitur spes est, nisi superexultet misericordia iudicio sed erga illos, qui misericordiam fecerunt ueraciter dicendo: Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus, et sine murmuratione dando? hilarem enim datorem diligit deus. denique sanctus Iacobus iam ex isto loco de misericordiae operibus loquitur. ut, quos uehementer illa sententia terruerat, consoletur, cum admonet. quo modo etiam peccata cotidiana, sine quibus hic non uiuitur, cotidianis remediis expientur, ne homo, qui, cum in uno offenderit, fiat omnium reus, in multis offendendo, quia in multis offendimus omnes. magnum aggerem reatus sui minutatim collectum ad tribunal tanti iudicis peruehat et eam, quam non fecit. misericordiam non inueniat, sed potius dimittendo atque donando mereatur sibi dimitti debita reddique promissa.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
