Latin
Letter 167
Augustine, Epistulae 167.21
Unproofread scanNot analysed yet
Multa dixi, quibus tibi taedium fortassis lnterrem. qui haec, quae tamen adprobas, non expectas discere, quia ea docere consuesti. si quid autem est in eis, quantum ad res ipsas pertinet —nam quali eloquio explicata sint, non nimis curo —,si quid ergo est in eis, quod eruditionem offendat ,tuam, quaeso, ut rescribendo admoneas et me corrigere non graueris. infelix est enim, qui non tantos et tam sanctos tuorum studiorum labores et digne honorat et de his domino deo nostro, cuius munere talis es, gratias agit. unde cum libentius debeam a quolibet discere, quod inutiliter ignoro, quam promptius quoslibet docere, quod scio, quanto iustius hoc abs te caritatis debitum flagito, cuius doctrina in nomine et adiutorio domini tantum in Latina lingua ecclesiasticae litterae adiutae sunt, quantum numquam antea potuerunt! maxime tamen istam sententiam: Quicumque totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus si quo alio modo melius exponi posse nouit dilectio tua, per dominum obsecro, uti nobiscum communicare digneris.