# Epistulae 167.3

Augustine, Epistulae, Letter 167. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/167.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/167.3

Quo modo ergo intellegendum est, obsecro te, 'quicumque totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus'? itane, qui furtum fecerit, immo uero qui dixerit diuiti: Hic sede, pauperi autem: Tu sta illic, et homicidii et adulterii et sacrilegii reus est? quod si non est, quo modo, qui in uno offendit, factus est omnium reus? an illud, quod dixi de diuite et paupere, ad ista non pertinet, quorum si quis in uno offenderit, fiet. omnium reus? sed recolendum est, unde uenerit ista sententia et quae illam superiora pepererint quibusque conexa dependeat. fratres mei, nolite, inquit, in personarum acceptione habere fidem domini nostri Iesu Christi gloriae. etenim si introierit in conuentu uestro uir aureum anulum habens in ueste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu et intendatis in eum, qui indutus est uste praeclara, et dicatis: 'Tu sede hic bene', pauperi autem dicatis: (Tu sta illic' aut: (8 e de sub scabello pedum meorum, nonne iudicastis apud uosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum? audite, fratres mei dilectissimi: nonne deus elegit pauperes in hoc mundo diuites in fide et heredes regni. quod promisit deus diligentibus se? uos autem exhonorastis pauperem. propter illum scilicet. cui dictum est: Tu sta illic. cum habenti anulum aureum dictum esset: Tu sede hic bene. ac deinde sequitur eandem ipsam sententiam latius uersans et explicans: Nonne, inquit, diuites per potentiam opprimunt uos et ipsi adtrahunt uos ad iudicia? nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod inuocatum est super uos? si quidem legem perficitis regalem secundum scripturas: 'Diliges proximum tuum sicut te ipsum', bene facitis; si autem personas accipitis, peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores. uidete, quem ad modum transgressores legis appellet, qui dicunt diuiti: Sede hic et pauperi: Sta illic. unde ne putarent contemptibile esse peccatum in hac una re legem transgredi, secutus adiunxit: Quicumque autem totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. qui enim dixit: 'Non moechaberis,' dixit et: 'Non occides.' quod si non occides, moechaberis autem, factus es transgressor legis propter illud, quod dixerat: Redarguti a lege quasi transgressores. quae cum ita sint, consequens uidetur, nisi alio modo intellegendum ostendatur. ut, qui dixerit diuiti: Sede hic et pauperi: Sta illic huic honorem ampliorem quam illi deferens, ot idolatres et blasphemus et adulter et homicida et, ne, quod longum est, cuncta commemorem, reus omnium criminum iudicandus sit; offendens quippe in uno factus est omnium reus.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
