# Epistulae 167.7

Augustine, Epistulae, Letter 167. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/167.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/167.7

Ut ergo non iterum eadem commemorare necesse sit, exempli gratia ponamus aliquid, unde possint cetera intellegi. Catilina. ut de illo scripserunt, qui nosse potuerunt, frigus, sitim, famem ferre poterat eratque 'patiens inediae, algoris, uigiliae supra, quam cuiquam credibile est', ac per hoc suis et sibi magna praeditus fortitudine uidebatur. sed haec fortitudo prudens non erat, mala enim pro bonis eligebat, temperans non erat. corruptelis enim turpissimis foedabatur, iusta non erat, nam contra patriam coniurauerat, et ideo nec fortitudo erat, sed duritia sibi, ut stultos falleret, nomen fortitudinis inponebat. nam si fortitudo esset, non uitium sed uirtus esset; si autem uirtus esset, a ceteris uirtutibus tamquam inseparabilibus comitibus numquam relinqueretur.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
