# Epistulae 167.8

Augustine, Epistulae, Letter 167. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/167.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/167.8

Quapropter cum quaeritur etiam de uitiis, utrum et ipsa similiter et omnia sint. ubi unum erit, aut nulla sint, ubi unum non erit, laboriosum est id ostendere propterea. quia uni uirtuti duo uitia opponi solent, et quod aperte contrarium est et quod specie similitudinis adumbratur. unde illa Catilinae quia fortitudo non erat, quae secum uirtutes alias non habebat, facilius uidebatur; quod uero ignauia fuerit, ubi exercitatio quaslibet grauissimas molestias perpetiendi atque tolerandi 'supra, quam cuiquam credibile est,' fuit, aegre persuaderi potest. sed forte acutius intuentibus ignauia apparet ipsa duritia, quia laborem bonorum studiorum, quibus uera adquiritur fortitudo, neglexerat. uerum tamen, quia sunt audaces, qui timidi non sunt, et rursus timidi, a quibus absit audacia, cum sit utrumque uitium, quoniam, qui uera uirtute fortis est, nec temere audet nec inconsulte timet, cogimur fateri uitia plura esse uirtutibus.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
