# Epistulae 167.9

Augustine, Epistulae, Letter 167. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/167.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/167.9

Unde aliquando uitium uitio tollitur, ut amore laudis amor pecuniae, aliquando unum cedit, ut plura succedant, uelut qui ebriosus fuit, si modicum bibere tenacitate et ambitione didicerit. possunt itaque uitia cedere etiam uitiis succedentibus, non uirtutibus, et ideo plura sunt. uirtus uero quo una ingressa fuerit, quoniam secum ceteras ducit, profecto uitia cedent omnia, quaecumque inerant; non enim omnia inerant, sed aliquando totidem aliquando plura paucioribus uel pauciora pluribus succedebant.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
