Latin
Letter 169
Augustine, Epistulae 169.1
Unproofread scanNot analysed yet
Si ea, quae me magis occupant, a quibus in aliud auerti nolo, sanctitas tua nosse tanti habet, mitte aliquem, qui tibi describat. iam enim plura perfecta sunt, quae hoc anno ante pascha propinquante quadragesima a nobis fuerant inchoata. nam tribus illis libris de ciuitate dei contra daemonicolas inimicos. eius duos alios addidimus, quibus quinque libris satis disputatum arbitror aduersus eos, qui propter praesentis uitae felicitatem deos colendos putant eamque felicitatem a nobis impediri opinantes Christiano nomini infesti sunt. deinceps dicendum est, sicut primo libro polliciti sumus. aduersus eos, qui propter uitam post mortem futuram necessarium existimant cultum deorum suorum, propter quam uitam nos Christiani sumus. dictaui etiam trium psalmorum expositionem non paruis uoluminibus, sexagesimi et septimi, septuagesimi et primi, septuagesimi et septimi. reliqui nondum dictati neque tractati uehementer a nobis expectantur atque flagitantur. ab his me reuocari et retardari inruentibus de transuerso quibuslibet quaestionibus nolo, ita ut nec libros de trinitate, quos diu in manibus uerso nondumque compleui, modo adtendere uelim, quoniam nimis operosi . sunt et a paucis eos intellegi posse arbitror. unde magis urgent, quae pluribus utilia fore speramus.