# Epistulae 169.2

Augustine, Epistulae, Letter 169. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/169.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/169.2

Non enim, ut scribis, 'qui ignorat, ignorabitur' de hac re dixit apostolus, tamquam ista poena ille plectendus sit, qui non ualet intellegentia sic discernere ineffabilem trinitatis unitatem, sicut discernitur in animo nostro memoria. intellectus, uoluntas. aliunde hoc dicebat apostolus. lege et uidebis, quod ea loquebatur, quae fidem uel mores multorum aedificarent, non quae uix ad paucorum eamque exiguam. quantulacumque in hac uita de re tanta esse potest, intellegentiam peruenirent, id est ut linguis prophetia praeponeretur, ut non perturbate illa gererentur, quasi prophetiae spiritus etiam inuitos loqui cogeret, ut m u Ii ere sin ecclesia tacerent, ut omnia honeste et secundum ordinem fierent. haec cum ageret, ait: Si quis uidetur propheta esse aut spiritalis, cognoscat, quae scribo uobis. quia domini est mandatum. si quis autem ignorat. ignorabitur, his uerbis cohercens et ad pacificum ordinem reuocans inquietos tanto ad seditionem faciliores, quanto sibi uidebantur spiritu excellere, cum superbiendo cuncta turbarent. si quis ergo uidetur propheta esse aut spiritalis. cognoscat, inquit, quae scribo uobis, quia domini est.mandatum. si quia uidetur esse et utique non est; nam qui est, sine dubitatione cognoscit nec admonitione et cohortatione opus habet, quia omnia iudicat et a nemine iudicatur. illi ergo seditiones et perturbationes in ecclesia faciebant, qui uidebantur esse, quod non erant. hos docet cognoscere domini esse mandatum, quia non est seditionis deus sed pacis. si quis autem ignorat, ignorabitur, id est inprobabitur. non enim deus, si ad scientiam referas, ignorat eos, quibus dicturus est: Non noui uos, sed eorum inprobatio hoc uerbo insinuata est.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
