# Epistulae 17.3

Augustine, Epistulae, Letter 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/17.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/17.3

Sed mihi uideris omnino plus quam nos fortasse illa sacra nihili pendere, sed ex eis nescio quam captare ad huius uitae transitum uoluptatem, quippe qui etiam non dubitaueris ad Maronem confugere, ut scribis, et eius uersu te tueri, quo ait: Trahit sua quemque uoluptas. nam si tibi auctoritas Maronis placet, sicut placere significas, profecto etiam illud placet: Primus ab aetherio uenit Saturnus Olympo arma Iouis fugiens et regnis exul ademptis et cetera, quibus eum atque huius modi deos uestros uult intellegi homines fuisse. legerat enim ille mysticam historiam uetusta auctoritate roboratam, quam etiam Tullius legerat, qui hoc idem in dialogis plus, quam postulare auderemus. commemorat et perducere in hominum notitiam, quantum illa tempora patiebantur, molitur.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
