# Epistulae 170.3

Augustine, Epistulae, Letter 170. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/170.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/170.3

Ac per hoc, si et patri et filio et spiritui sancto latria debetur et exhibetur a nobis, de qua dictum est: Dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies, procul dubio dominus deus noster, cui soli per latrian seruire debemus. non est pater solus nec solus filius nec solus spiritus sanctus sed ipsa trinitas unus deus solus pater et filius et spiritus sanctus, non ut pater sit ipse, qui filius, uel spiritus sanctus ipse sit aut pater aut filius, cum sit in illa trinitate pater filii solius et filius patris solius, spiritus autem sanctus et patris et filii sit spiritus, sed propter unam eandemque naturam atque inseparabilem uitam ipsa trinitas, quantum ab homine potest, fide praecedente intellegitur unus dominus deus noster, de quo dictum est: Dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies, et quem praedicans apostolus ait: Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
