# Epistulae 170.4

Augustine, Epistulae, Letter 170. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/170.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/170.4

Non enim sic est ex deo patre nnigenitus filius, quem ad modum ex illo est uniuersa creatura, quam ex nihilo creauit. hunc quippe de sua substantia genuit, non ex nihilo fecit, nec eum ex tempore genuit, per quem cuncta tempora condidit, quoniam, sicut flamma splendorem, quem gignit, tempore non praecedit, ita pater numquam sine filio fuit. ipse est quippe sapientia dei patris, de qua scriptum est: Candor est enim lucis aeternae. luci ergo, cuius candor est, id est deo patri sine dubio coaeterna est et ideo non, sicut in principio fecit deus caelum et terram, ita in principio fecit uerbum, sed in principio erat uerbum. spiritus quoque sanctus non sicut creatura ex nihilo est factus, sed sic a patre procedit, ut nec a filio nec a patre sit factus.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
