Latin
Letter 170
Augustine, Epistulae 170.5
Unproofread scanNot analysed yet
Haec trinitas unius est eiusdemque naturae atque substantiae non minor in singulis quam in omnibus nec maior in omnibus quam in singulis sed tanta in solo patre uel in solo filio quanta in patre simul et filio et tanta in solo spiritu sancto quanta simul in patre et filio et spiritu sancto. neque enim pater, ut haberet filium de se ipso, minuit se ipsum, sed ita genuit de se alterum se, ut totus maneret in se et esset in filio tantus, quantus est solus. similiter et spiritus sanctus integer de integro non praecedit, unde procedit, sed tantus cum illo quantus ex illo nec minuit eum procedendo nec auget haerendo. et haec omnia nec confuse unum sunt nec disiuncte tria sunt, sed, cum sint unum, tria sunt et, cum sint tria, unum sunt. proinde, qui tam multis cordibus fidelium suorum donauit, ut esset cor unum, quanto magis conseruat in se ipso, ut sint haec tria et singula deus et simul omnia non tres dii sed unus deus! hic est dominus deus noster, cui uniuersa pietate seruitur, cui soli latria illa debetur.