# Epistulae 170.7

Augustine, Epistulae, Letter 170. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/170.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/170.7

Tale est etiam illud, quod simili loquuntur errore, ideo filium alterius esse naturae diuersaeque substantiae, quia pater deus non est de altero deo, filius autem deus est quidem sed de patre deo. et hic enim non indicatur substantia sed origo, id est non quod sit, sed unde sit quisque uel non sit. neque enim Abel et Adam ideo non unius naturae atque substantiae fuerunt, quia iste fuit homo de homine illo, ille de nullo. si ergo utriusque natura quaeratur, homo Abel homo Adam, si autem origo, primus homo ex quo Abel, nullus homo ex quo Adam. ita in deo patre et deo filio si utriusque natura quaeratur, uterque deus nec magis alter altero deus; si autem origo, pater est deus de quo filius deus, de quo autem pater nullus est deus.-

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
