Latin
Letter 171a
Augustine, Epistulae 171a.1
Unproofread scanNot analysed yet
Praeceptis dei, quae, ut bene agamus, accepimus, uitam tuam moresque conformes a religioso timore incipiens: initium enim sapientiae timor domini, ubi frangitur et debilitatur 'humana superbia. deinde ut pietate mansuetus et mitis, etiam quae nondum intellegis et quae inperitis uidentur absurda sibique contraria in scripturis sanctis, non oblucteris animosa contentione nec superinponas sensum tuum sensibus diuinorum librorum, sed cedas potius atque intellectum mitis differas, quam secretum inmitis accuses. tertio, cum tibi ad cognitionem tui aperiri coeperit infirmitas humana et scieris, ubi iaceas, quam poenalia uincula mortalitatis de Adam propagatus tecum trahas et quam longe peregrineris a domino, atque peruideris aliam legem in membris tuis repugnantem legi mentis tuae et captiuum te ducentem in lege peccati, quae est in membris tuis, exclames: Miser ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? ut te lugentem consoletur liberationem ipsam pollicens gratia dei per dominum nostrum legum Christum. quarto iam desidera implere iustitiam multo uehementius atque feruentius, quam a nequissimis hominibus uoluptates carnis desiderari solent, nisi quod in spe adiutorii diuini est in isto appetitu tranquillus ardor et flamma securior. in isto autem quarto uitae gradu orationibus instanter incumbitur, ut esurientibus et sitientibus saturitas iustitiae concedatur, ut non solum onerosum non sit, uerum etiam delectet abstinere a uoluptate omnis corruptionis siue suae siue alterius uel obluctando uel aduersando. quod ut facile diuinitus tribuatur, quintus adiungitur consilium exhibens de misericordia, ut in eo, quod potes, adiuues inopem, qui in eo, quod nondum potes, ab omnipotente adiuuari cupis. munus autem misericordiae geminum est, cum uindicta donatur et cum humanitas exhibetur. quae duo breuiter dominus ita complexus est: Dimittite et dimittetur uobis; date et dabitur uobis. hoc autem opus etiam ad mundationem cordis ualet, ut, quantum in hac uita licet, incommutabilem dei substantiam pura intellegentia cernere ualeamus. tenetur enim aliquid aduersus nos, quod relaxandum est, ut acies nostra erumpat in lucem, unde ipse dominus: Verum date, inquit, elemosynam et ecce omnia munda sunt uobis. quapropter sexta consequitur cordis ipsa mundatio.