# Epistulae 171a.2

Augustine, Epistulae, Letter 171a. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/171a.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/171a.2

Ut autem in lucem ueram rectus et purus dirigatur aspectus, neque illa, quae bene atque laudabiliter facimus, neque illa, quae acute sagaciterque dispicimus, ad finem placendi hominibus uel subueniendi necessitatibus corporis referenda sunt. gratis enim se uult deus coli, quia neque quicquam est praeter ipsum, propter quod ipse appetendus sit. cum ad istam intellegentiae puritatem bonae uitae gradibus uenerimus siue tardius siue celerius, tunc dicere audeamus ualere nos aliquantum mente contingere summae atque ineffabilis trinitatis unitatem, ubi summa pax erit, quia ultra, quod expectetur, non est, cum reformati ad sui generis imaginem filii dei ex hominibus facti paterna incommutabilitate perfruuntur. primus enim: Beati pauperes spiritu, ubi timor dei est; deinde: Beati mites, ubi pietas docibilis; tertio: Beati lugentes, ubi scientia propriae infirmitatis; quarto: Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, ubi fortitudo conandi domitas habere libidines; quinto: Beati misericordes, quoniam ipsis miserebitur deus, ubi consilium est adiuuandi, ut adiuuari merearis. tunc ad sextum peruenitur gradum, in quo dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt, ubi purus intellectus et habilis ad intellegendum quantulacumque ex parte trinitatem seruari non potest, nisi et laudem humanam non appetamus, quamuis laudanda faciamus. proinde septimo gradu peruenimus ad pacis illius tranquillitatem, quam dare non potest mundus. nam etiam illis uirtutibus quattuor, quas memorabili pridem industria philosophi quoque indagare potuerunt, id est prudentiae, fortitudini. temperantiae atque iustitiae si ad perfectum religionis cultum tria haec iungentes addamus, id est fidem, spem et caritatem, septenarium profecto numerum inuenimus. recte enim haec tria non omittuntur, sine quibus nec deum colere nec ei quemquam nouimus posse placere.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
