# Epistulae 172.2

Augustine, Epistulae, Letter 172. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/172.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/172.2

Sanctae et uenerabiles filiae tuae, Eustochium et Paula, et genere suo et exhortatione tua digne gradiuntur specialiterque salutant beatitudinem tuam, omnis quoque fraternitas, quae nobiscum domino saluatori seruire conantur. sanctum presbyterum Firmum anno praeterito ob rem earum Rauennam et inde Africam Siciliamque direximus, quem putamus iam in Africae partibus commorari. sanctos tuo adhaerentes lateri ut meo obsequio salutes, precor. litteras quoque meas ad sanctum presbyterum Firmum direxi; quae si ad te uenerint, ei dirigere non graueris. incolumem te et mei memorem Christus dominus custodiat, domine uere sancte et beatissime papa. Grandem latini sermonis in ista prouincia notariorum patimur penuriam et idcirco praeceptis tuis parere non possumus maxime in editione Septuaginta, quae asteriscis ueribusque distincta est; pleraque enim prioris laboris ob fraudem cuiusdam amisimus.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
