Latin
Letter 173
Augustine, Epistulae 173.1
Unproofread scanNot analysed yet
Si posses uidere dolorem cordis mei et sollicitudinem pro salute tua, fortasse miserereris animae tuae placens deo in audiendo uerbo non nostro sed ipsius nec eius scripturas sic in memoria tua figeres, ut contra eas cor clauderes. displicet tibi, quia traheris ad salutem, cum tam multos nostros ad perniciem traxeritis. quid enim uolumus, nisi te comprehendi et praesentari et seruari, ne pereas? quod autem aliquantum in corpore laesus es, ipse tibi fecisti, qui iumento tibi mox admoto uti noluisti et te ad terram grauiter conlisisti. nam utique alius, qui adductus est tecum, collega tuus inlaesus uenit, quia talia sibi ipse non fecit.