# Epistulae 173.2

Augustine, Epistulae, Letter 173. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/173.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/173.2

Sed neque hoc putas tibi fieri debuisse, quia neminem aestimas cogendum esse ad bonum. adtende, quid apostolus dixerit: Qui episcopatum desiderat, bonum opus concupiscit, et tamen tam multi, ut episcopatum suscipiant, tenentur inuiti, perducuntur, includuntur, custodiuntur, patiuntur tanta, quae nolunt, donec eis adsit uoluntas suscipiendi operis boni; quanto magis uos ab errore pernicioso, in quo uobis inimici estis, trahendi estis et perducendi ad ueritatem uel cognoscendam uel eligendam, non solum ut honorem salubriter habeatis, sed etiam ne pessime pereatis! dicis deum dedisse liberum arbitrium, ideo non debere cogi hominem nec ad bonum. quare ergo illi, de quibus supra dixi, coguntur ad bonum? adtende ergo, quod considerare non uis. ideo uoluntas bona misericorditer inpenditur, ut mala uoluntas hominis dirigatur. nam quis nesciat nec damnari hominem nisi merito malae uoluntatis nec liberari, nisi bonam habuerit uoluntatem? non tamen ideo, qui diliguntur, malae suae uoluntati impune et crudeliter permittendi sunt, sed, ubi potestas datur, et a malo prohibendi et ad bonum cogendi.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
