Latin
Letter 173
Augustine, Epistulae 173.3
Unproofread scanNot analysed yet
Nam si uoluntas mala semper suae permittenda est libertati, quare Israhelitae recusantes et murmurantes tam duris flagellis a malo prohibebantur et ad terram promissionis compellebantur? si uoluntas mala semper suae permittenda est libertati, quare Paulus non est permissus uti pessima uoluntate, qua persequebatur ecclesiam, sed prostratus est, ut excaecaretur, excaecatus, ut mutaretur, mutatus, ut mitteretur, missus, ut, qualia fecerat in errore, talia pro ueritate pateretur? si uoluntas mala semper suae permittenda est libertati, quare monetur pater in scripturis sanctis filium durum non solum uerbis corripere sed etiam latera eius tundere, ut ad bonam disciplinam coactus et domitus dirigatur? unde idem dicit: Tu quidem percutis eum uirga, animam autem eius liberabis a morte. si mala uoluntas semper suae permittenda est libertati. quare corripiuntur neglegentes pastores et dicitur eis: Errantem ouem non reuocastis, perditam non inquisistis? et uos oues Christi estis; characterem dominicum portatis in sacramento, quod accepistis, sed errastis et peristis. non ideo uobis displiceamus, quia reuocamus errantes et quaerimus perditos; m�lius enim facimus uoluntatem domini monentis. ut uos ad eius ouile redire cogamus, quam consentimus uoluntati ouium errantium, ut perire uos permittamus. noli ergo iam dicere, quod te assidue audio dicere: 'Sic uolo errare. sic uolo perire'; melius enim nos hoc omnino non permittimus. quantum possumus.