# Epistulae 173.4

Augustine, Epistulae, Letter 173. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/173.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/173.4

Modo quod te in puteum, ut morereris, misisti, utique libera uoluntate fecisti. sed quam crudeles essent serui dei. si huic malae tuae uoluntati te permitterent et non te de illa morte liberarent! quia eos non merito culparet? quis non impios recte iudicaret? et tamen tu te uolens in aquam misisti, ut morereris, illi te nolentem de aqua leuauerunt, ne morereris; tu fecisti secundum uoluntatem tuam sed in perniciem tuam, illi contra uoluntatem tuam sed propter salutem tuam. si ergo salus ista corporalis sic custodienda est, ut etiam in nolentibus ab eis, qui eos diligunt, seruetur, quanto magis illa spiritalis, in cuius desertione mors aeterna metuitur! quamquam in ista morte, quam tibi tu ipse inferre uoluisti, non solum ad tempus sed etiam in aeternum morereris, quia, etsi non ad salutem, non ad ecclesiae pacem, non ad Christi corporis unitatem, non ad sanctam et indiuiduam caritatem sed ad mala aliqua cogereris, nec sic tibi ipse mortem inferre debuisti.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
