# Epistulae 173.6

Augustine, Epistulae, Letter 173. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/173.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/173.6

Quod autem sequitur, uide: Si caritatem non habeam, nihil mihi prodest. ad istam caritatem uocaris, ab ista caritate perire non sineris et putas tibi aliquid prodesse, si te « ipse praecipites in interitum, cum tibi nihil prodesset, etiamsi alter te occideret caritatis inimicum. foris autem ab ecclesia constitutus et separatus a compage unitatis et uinculo caritatis aeterno supplicio punireris. etiamsi pro Christi nomine uiuus incendereris. hoc est enim. quod ait apostolus: Et si tradidero corpus meum. ut ardeam, caritatem autem non habeam. nihil mihi prodest. reuoca ergo animum ad sanam considerationem et sobriam cogitationem; adtende diligenter, utrum ad errorem et impietatem uoceris, et patere pro ueritate quaslibet molestias. si autem tu potius in errore atque in impietate uersaris, quo autem uocaris, ibi est ueritas et pietas, quia ibi Christiana unitas et sancti spiritus caritas, quid adhuc tibi esse conaris inimicus?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
