# Epistulae 175.2

Augustine, Epistulae, Letter 175. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/175.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/175.2

Hoc itaque gestum, domine frater, sanctae caritati tuae intimandum duximus, ut statutis nostrae mediocritatis etiam apostolicae sedis adhibeatur auctoritas pro tuenda salute multorum et quorundam peruersitate etiam corrigenda. id enim agunt isti damnabilibus disputationibus suis, ut non defendendo sed potius in superbiam sacrilegam extollendo liberum arbitrium nullum relinquant locum gratiae dei, qua Christiani sumus, qua et ipsum nostrae uoluntatis arbitrium uere fit liberum, dum a carnalium concupiscentiarum dominatione liberatur dicente domino: Si uos filius liberauerit, tunc uere liberi eritis, quod auxilium fides impetrat, quae est in Christo Iesu domino nostro. isti autem adserunt, sicut a fratribus, qui etiam eorum libros legerunt. cognouimus, in eo dei gratiam deputandam, quod talem hominis instituit creauitque naturam, quae per propriam uoluntatem legem dei possit implere siue naturaliter in corde conscriptam siue in litteris datam; eandem quoque legem ad gratiam pertinere, quod illam deus in adiutorium hominibus dedit.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
