Latin
Letter 175
Augustine, Epistulae 175.4
Unproofread scanNot analysed yet
Si ergo Pelagius episcopalibus gestis, quae in oriente confecta dicuntur, etiam tuae uenerationi iuste nisus fuerit absolutus, error tamen ipse et impietas, quae iam multos assertores habet per diuersa dispersos, etiam auctoritate apostolicae sedis anathemanda est. consideret enim sanctitas tua et pa- 10 storalibus nobis compatiatur uisceribus. quam sit pestiferum et exitiabile ouibus Christi, quod istorum sacrilegas disputationes necessario sequitur, ut nec orare debeamus. ne intremus in temptationem, quod dominus discipulos monuit et posuit in oratione, quam docuit, aut ne deficiat fides nostra, quod pro apostolo Petro se rogasse ipse testatus est. si enim possibilitate naturae et arbitrio uoluntatis in potestate sunt constituta, quis non ea uideat a domino inaniter peti et fallaciter orari, cum orando poscuntur, quae naturae iam ita conditae sufficientibus uiribus obtinentur, nec debuisse dicere dominum Iesum: Vigilate et orate, sed tantum modo: Vigilate, ne intretis in temptationem, nec beatissimo primo apostolorum: Rogaui pro te, sed 'moneo te' uel 'impero ac praecipio', ne deficiat fides tua?