# Epistulae 175.5

Augustine, Epistulae, Letter 175. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/175.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/175.5

Contradicitur etiam istorum contentione benedictionibus nostris, ut incassum super populum dicere uideamur, quicquid eis a domino precamur, ut recte ac pie uiuendo illi placeant, uelilla, quae pro fidelibus precatur apostolus dicens: Flecto genua mea ad patrem domini nostri Iesu Christi' ex quo omnis paternitas in caelo et in terra nominatur. ut det uobis secundum diuitias gloriae suae uirtute corroborari per spiritum eius. si ergo uoluerimus benedicendo super populum dicere: Da illi, domine, uirtute corroborari per spiritum tuum, istorum nobis disputatio contradicit adfirmans negari liberum arbitrium, si hoc a deo poscitur. quod in nostra est potestate: uirtute enim corroborari si uolumus, inquiunt, possumus ea possibilitate naturae, quam non nunc accipimus, sed, cum crearemur, accepimus.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
