Latin
Letter 175
Augustine, Epistulae 175.6
Unproofread scanNot analysed yet
Paruulos etiam propter salutem, quae per saluatorem Christum datur, baptizandos negant ac sic eos mortifera ista doctrina in aeternum necant promittentes, etiamsi non baptizentur, habituros uitam aeternam nec pertinere, de quibus dominus ait: Venit enim filius hominis quaerere et saluare, quod perierat, quia isti, inquiunt, non perierant nec est, quod in eis saluetur uel tanto pretio redimatur, quia nihil est in eis uitiatum, nihil tenetur sub diaboli potestate captiuum nec pro eis fusus esse sanguis in remissionem legitur peccatorum. quamquam per baptismum Christi etiam paruulorum fieri redemptionem libello suo Caelestius in Carthaginensi ecclesia iam confessus est; sed multi, qui eorum perhibentur esse uel fuisse discipuli, haec mala, quibus fundamenta Christianae fidei conantur euertere. quacumque possunt, adfirmare non cessant. unde etiamsi Pelagius Caelestiusque correcti sunt uel se ista numquam sensisse dicunt et, quaecumque scripta contra eos prolata fuerint, sua esse negabunt nec est. quem ad modum de mendacio conuincantur, generaliter tamen. quicumque dogmatizat et adfirmat humanam sibi ad uincenda peccata et dei mandata facienda sufficere posse naturam et eo modo gratiae dei, quae sanctorum euidentius orationibus declaratur, aduersarius inuenitur et quicumque negat paruulos per baptismum Christi a perditione liberari et salutem percipere sempiternam, anathema sit. quaecumque autem alia eis obiciuntur, non dubium uenerationem tuam, cum gesta episcopalia perspexerit, quae in oriente in eadem causa confecta dicuntur, id iudicaturum, unde omnes in dei misericordia gaudeamus. ora pro nobis, domine beatissime papa.