Latin
Letter 176
Augustine, Epistulae 176.1
Unproofread scanNot analysed yet
Quia te dominus gratiae suae praecipuo munere in sede apostolica conlocauit talemque nostris temporibus praestitit, ut nobis potius ad culpam neglegentiae ualeat, si apud tuam uenerationem, quae pro ecclesia suggerenda sunt, tacuerimus, quam ea tu possis uel fastidiose uel neglegenter accipere. magnis periculis infirmorum membrorum Christi pastoralem diligentiam, quaesumus, adhibere digneris.