Latin
Letter 176
Augustine, Epistulae 176.3
Unproofread scanNot analysed yet
Ut ergo alia omittamus, quae contra sanctas scripturas plurima disserunt, haec interim duo, quibus omnino totum, quod Christiani sumus. conantur euertere, quae fidelia corda sustineant, non esse rogandum deum, ut contra peccati malum atque ad operandam iustitiam sit noster adiutor, et non opitulari paruulis ad consequendam uitam aeternam Christianae gratiae sacramentum, haec insinuantes apostolico pectori tuo non opus habemus multa dicere et tantam impietatem uerbis exaggerare, cum procul dubio te ista permoueant, ut ab eis corrigendis, ne latius serpant multosque contaminent uel potius interimant, dum sub nomine Christi a Christi gratia penitus alienant, omnino dissimulare non possis.