# Epistulae 176.4

Augustine, Epistulae, Letter 176. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/176.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/176.4

Huius autem perniciosissimi erroris auctores esse perhibentur Pelagius et Caelestius, quos quidem in ecclesia sanari malumus quam desperata salute ab ecclesia resecari, si necessitas nulla compellat. quorum unus, id est Caelestius etiam ad presbyterium in Asia dicitur peruenisse, de quo ante paucos annos quid gestum fuerit, sanctitas tua de Carthaginensi ecclesia. melius instruitur. Pelagius uero, sicut a quibusdam fratribus nostris missae loquuntur epistulae, Hierosolymis constitutus nonnullos fallere adseritur. uerum tamen multo plures, qui eius sensus diligentius indagare potuerunt, aduersus eum pro gratia Christi et catholicae fidei ueritate confligunt sed praecipue sanctus filius tuus, frater et conpresbyter noster Hieronymus.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
