# Epistulae 176.5

Augustine, Epistulae, Letter 176. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/176.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/176.5

Sed arbitramur adiuuante misericordia domini dei nostri, quae te et regere consulentem et orantem exaudire dignatur, auctoritati sanctitatis tuae de sanctarum scripturarum auctoritate depromptae facilius eos, qui tam peruersa et perniciosa sentiunt, esse cessuros, ut de correctione potius eorum congratulemur, quam contristemur interitu, domine beatissime. quodlibet autem ipsi eligant, certe uel aliis, quos plurimos possunt, si ab eis dissimuletur. suis laqueis implicare, cernit uenerabilitas tua instanter et celeriter prouidendum. haec ad sanctitatem tuam de concilio Numidiae scripta direximus imitantes Carthaginensem ecclesiam et Carthaginensis prouinciae coepiscopos nostros, quos ad sedem apostolicam, quam beatus inlustras, de hac causa scripsisse comperimus. [Et alia manu:] Memor nostri in domini gratia augearis, domine beatissime meritoque uenerabilis et in Christo honorande sancte papa.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
