Latin
Letter 177
Augustine, Epistulae 177.1
Unproofread scanNot analysed yet
De conciliis duobus prouinciae Carthaginensis atque Numidiae ad tuam sanctitatem a non paruo episcoporum numero subscriptas litteras misimus contra inimicos gratiae Christi, qui confidunt in uirtute sua et creatori nostro quodam modo dicunt: 'Tu nos fecisti homines, iustos autem ipsi nos fecimus', qui naturam humanam ideo dicunt liberam, ne quaerant liberatorem, ideo saluam, ut superfluum iudicent saluatorem: tantum enim dicunt ualentem, ut suis uiribus semel in origine suae creationis acceptis possit per liberum arbitrium nihil ulterius adiuuante illius gratia, qui creauit, domare et extinguere omnes cupiditates temptationesque superare. multi eorum insurgunt aduersum nos et dicunt animae nostrae: Non est salus illi in deo eius. familia Christi, quae dicit: Quando infirmor, tunc fortis sum et cui dicit dominus eius: Salus tua ego sum, suspenso corde cum timore et tremore adiutorium domini etiam per caritatem tuae uenerationis expectat.