# Epistulae 177.11

Augustine, Epistulae, Letter 177. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/177.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/177.11

Ergo neque per legem iustitia neque per naturae possibilitatem sed ex fide ac dono dei per Iesum Christum dominum nostrum, unum mediatorem dei et hominum, qui nisi in plenitudine temporis mortuus esset propter delicta nostra et resurrexisset propter iustificationem nostram, profecto et antiquorum fides euacuaretur et nostra. fide uero euacuata quae homini iustitia remaneat, cum iustus ex fide uiuat? ex quo enim per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt, procul dubio a corpore mortis huius, ubi alia lex repugnat legi mentis, neminem liberauit aut liberat sua possibilitas, quae perdita redemptore indiget, saucia saluatore, sed gratia dei per fidem unius mediatoris dei et hominum, hominis Christi Iesu, qui et deus cum esset, hominem fecit et manens deus homo factus refecit ipse, quod fecit.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
