# Epistulae 177.12

Augustine, Epistulae, Letter 177. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/177.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/177.12

Puto autem, quod eum lateat fidem Christi, quae postea in reuelationem uenit, in occulto fuisse temporibus patrum nostrorum, per quam tamen etiam ipsi dei gratia liberati sunt. quicumque omnibus generis humani temporibus liberari potuerunt occulto iudicio dei, non tamen uituperabili. unde dicit apostolus: Habentes autem eundem spiritum fidei - utique eundem, quem et illi —, secundum quod scriptum est: Credidi, propter quod locutus sum, et nos credimus, propter quod et loquimur. inde est, quod ait ipse mediator: Abraham concupiuit uidere diom meum et uidit et gauisus est; inde Melchisedech prolato sacramento mensae dominicae nouit aeternum eius sacerdotium figurare.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
