# Epistulae 177.13

Augustine, Epistulae, Letter 177. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/177.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/177.13

Iam uero data in litteris lege, quam dicit apostolus subintrasse, ut abundaret delictum, et de qua dicit: Si ergo ex lege hereditas, iam non ex promissione; Abrahae autem per repromissionem donauit deus. quid ergo lex? transgressionis gratia proposita est, donec ueniret semen, cui promissum est dispositum per angelos in manu mediatoris. mediator autem unius non est, deus autem unus est. lex ergo aduersus promissa dei? absit. si enim data esset lex, quae posset uiuificare, omnino ex lege esset iustitia. sed conclusit scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. nonne satis ostenditur hoc actum esse per legem, ut peccatum agnosceretur et praeuaricatione augeretur — ubi enim lex non est, nec praeuaricatio — et sic aduersus uictoriam peccati ad diuinam gratiam, quae in promissionibus est, confugeretur atque ita lex non esset aduersus promissa dei, quia ideo per illam fit cognitio peccati et ex praeuaricatione legis abundantia peccati, ut ad liberationem quaerantur promissiones dei, quod est gratia dei, et incipiat esse in homine iustitia non sua sed dei, hoc est data dono dei?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
