# Epistulae 177.14

Augustine, Epistulae, Letter 177. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/177.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/177.14

Quam etiam nunc quidam, sicut tunc de Iudaeis dictum est, ignorantes dei iustitiam et suam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti. per legem quippe et illi iustificari se arbitrantur sufficiente sibi ad eam custodiendam libero arbitrio, hoc est iustitia sua prolata ex natura humana, non donata ex gratia diuina, propter quod iustitia dei dicitur. unde item scriptum est: Per legem enim cognitio peccati; nunc autem sine lege iustitia dei manifestata est testificata per legem et prophetas. cum dicit 'manifestata est', ostendit, quia et tunc erat sed tamquam illa pluuia, quam Gedeon impetrauit, tunc uelut in uellere occulta nunc autem uelut in area manifesta. cum ergo lex sine gratia non mors peccati potuisset esse sed uirtus — sic enim dictum est: Aculeus mortis peccatum, uirtus autem peccati lex —, sicut confugiunt multi a facie regnantis peccati ad gratiam uelut in area nunc patentem, M ita pauci ad eam confugiebant uelut in uellere tunc latentem. haec uero temporum distributio refertur ad altitudinem diuitiarum sapientiae et scientiae dei, de qua dictum est: Quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius!

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
