# Epistulae 177.15

Augustine, Epistulae, Letter 177. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/177.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/177.15

Quapropter, si et ante tempus legis et tempore ipso legis iustos patres ex fide uiuentes non possibilitas naturae infirmae et indiguae ac uitiatae et sub peccato uenundatae sed dei gratia per fidem iustificabat et nunc eadem in apertum iam ueniens reuelata iustificat, anathemet ergo Pelagius scripta sua, ubi contra eam etsi non per contumaciam tamen per ignorantiam disputat possibilitatem defendendo naturae ad uincenda peccata et implenda mandata, aut, si ea esse sua negat aut scriptis suis ab inimicis suis dicit inmissa, quae sua esse negat, anathemet ea tamen et damnet paterna exhortatione et auctoritate sanctimoniae tuae. si uult, onerosum sibi et perniciosum discat ecclesiae scandalum auferre, quod scandalum auditores et in peruersum dilectores eius usque quaque spargere non quiescunt. si enim cognouerint eundem librum, quem illius uel putant esse uel norunt, episcoporum catholicorum auctoritate et maxime sanctitatis tuae, quam apud eum esse maioris ponderis minime dubitamus. ab eodem ipso anathematum atque damnatum, non eos ulterius aestimamus ausuros loquendo contra gratiam dei, quae reuelata est per passionem et resurrectionem Christi, pectora fidelia et simpliciter Christiana turbare, sed potius adiuuante misericordia domini concertantibus nobiscum caritate ac pietate flagrantibus orationibus tuis, non solum ut in aeternum beati, uerum etiam ut iusti et sancti sint, non in sua uirtute sed in eadem gratia confisuros. unde et ad ipsum scriptam ab uno nostrum epistulam, ad quem per quendam orientalem diaconum ciuem autem Hipponiensem tamquam purgationis suae quaedam scripta transmisit, tuae beatitudini potius credidimus dirigendam melius iudicantes et petentes, ut eam ei mittere ipse digneris; sic enim eam legere potius non dedignabitur magis in illa eum, qui misit, quam qui scripsit, adtendens.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
